Vertumnus fuit deus apud Romanos, originis Etruscae habitus, fortasse ex dea Voltumna derivatus.[1] Signum Vertumni in vico Tusco in infimo monte Palatino stetit, et templum in monte Aventino habuit.
Poetae, nomen vocabulo verto coniungentes, Vertumnum deum vertionis esse descripserunt: vel deum temporum anni, vel deum commutationis aestus, vel deum semper mutantem. Exempli gratia, apud Propertium in libro IV.2 Elegiarum legimus:
Secundum Metamorphoses Ovidii Vertumnus cum Pomonam nympham adamaret, in anum sese convertit, hortosque eius ingressus, multis ei rationibus persuadere conatus est, ut sibi coniugio iungeretur. Verum cum ea via nihil proficeret, posita anus persona in iuvenilem rediit formam: cuius pulchritudinem admirata nympha, vim iam inferenti deo non admodum se praebuit molestam.[2]
Vertumnalia Vertumni festum die 13 Augusti celebrabantur.
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Vertumnum spectant. |