Velociraptor (nomen ex vocabulis velocis et raptoris formatum)[1] est genus dinosauricum Theropodis, quod exeunte Cretaceo, abhinc annorum septuaginta miliones, in Asia (id est Sina et Mongolia) habitabat.
Velociraptor genus est praeclarum vulgo ob seriem vehementiae Jurassic Park, qua hominum intelligentes, vivide sociales et infesti sunt. Res notabilis est in pellicula prima Jurassic Park, quo eorum habitus valde erratus est, nam exempli gratia Velociraptores ficticii maiores fuerunt quam veri, quia ficticii hominis adulti erant altitudinis, veri autem ne unum quidem metrum alti erant (0,8) et ne duo quidem longi (1,8), et plumae quoque, quae vero corpus Velociraptoris sicut omnium Coelurosaurorum tegebat, in pellicula deerant, ubi corpus omnino squamosum monstrabant.
Situs scientifici: • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Fossilworks |
Vide "Velociraptores" apud Vicispecies. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Velociraptores spectant. |