Vaporitraha[1] (-ae, f.) est currus tractorius qui vim suppeditat ad se et alia vehicula movenda per vaporem prolatum.[2] Eius fomes propulsorius est materia igni obnoxia (plerumque carbo, oleum fomitis, et nunc raro lignum) ad aquam in receptaculo fervefactionis calefaciendam donec gasum fiat et eius volumen millies septengenties augeatur. Quod quidem ad munus spectat, vaporitraha reapse est machina vaporaria rotis ornata.
Anno 1804, prima vaporitraha a Ricardo Trevithick, ingeniario Britannico, excogitata est. Anno 1825, Georgius Stephenson, interdum pater ferriviae vocatus, vaporitraham fabricavit. Saeculo vicensimo Herbertus Nigel Gresley machinator claras vaporitrahas ut Scottum volantem velut Mallard, celerrima omnium vaporitraharum, creavit. Vaporitraha maxima est Big Boy ('Magnus Puer'), machina tractoria Americana.
Hodie, technologia huius generis machinae raro adhibetur.
Vicimedia Communia plura habent quae ad vaporitrahas spectant. |