Ur (Sumerice Urim;[1] Accadice Uru;[2] Arabice أور) fuit urbs-civitas Sumerica antiqua in Mesopotamia sita, accuratius in loco hodierno Tell el-Muqayyar in Provincia Dhi Qar natione Iracum sita. Ur condita est circa annum 5000 a.C.n.
Saeculo VI a.C.n. Ennigaldi-nanna, summa sacerdos dei Sin, museum, in quo antiquitates Mesopotamiae osservarentur, condidit. Quod museum, in urbe Ur locatum, tamquam omnium antiquissimum saepe habetur[3].
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ur spectant. |