DOCUMENTUM: |
Gregorius P.P. xvj Venerabiles Fratres Salutem et Apostolicam Benedictionem. Majori certe solatio affici non possumus, quam cum eos, qui in partem solicitudinis Nostrae sunt vocati, pastorali zelo flagrare, acriterque ad spirituale commissarum sibi Ovium bonum novimus vigilare. Licet porro praecipuam Fraternitatum Vestrarum virtutem satis jam multa declarassent eaque de causa jure Nobis laetari liceret ; conceptam tamen animo Nostro opinionem confirmarunt, Nostrumque gaudium abunde auxerunt obsequentissimae Litterae, quas die decimaquarta proxime elapsi Mensis ad Nos dedistis, et quibus ne dum Vestrum de Catholica in Belgio constituenda, et a Vobis tantum regenda Studiorum Universitate consilium significastis, sed etiam expositis commodis, quae tum animarum salus, tum Religio ipsa inde possunt accipere, Apostolica Nostra Auctoritate probari illud voluistis. Hanc Vos rationem sequuti, id egistis, quod ab antiquis temporibus consuetudo induxit, quodque debita huic Sanctae Sedi reverentia et observantia merito exigit. Cum enim ad Romanos Pontifices pro concredito Ipsis Apostolici Officii munere maxime pertineat Catholicam Fidem tueri sanctaeque ejus doctrinae depositum integrum ac intemeratum custodire; Eorum quoque esse debet Sacrarum Disciplinarum, quae publice in Universitatibus traditur[1], institutionem moderari. Atque haec causa fuit cur Catholici etiam Principes, cum de hujusmodi Academiis, seu Universitatibus Studiorum statuendis cogitarunt, Apostolicam Sedem consulendam, Ejusque Auctoritatem exquirendam duxerint. Hinc celebriores, illustrioresque Europae Universitates nonnisi ex sententia et assensu Romanorum Pontificum fuisse constitutas gravissimae illarum historiae amplissime testantur. Nobis itaque quibus persuasum est ex recte comparatis Studiorum Universitatibus plurimum emolumenti in Christianam Rem publicam dimanare, jucundius nihil accidere potest, quam ut Vobis gratificemur et ad litterarum praesertim Sacrarum praesidium et incrementum Supremae Nostrae auctoritatis robur adjiciamus, atque hinc sapientissimum, quod una simul inivistis consilium, adprobamus, Vestramque ea de re solicitudinem summa laude, ac commendatione prosequimur. Eo autem libentius Vestris votis annuimus, quo certius Vestra industria, opera et cura futurum confidimus, ut quotquot ad istam Universitatem convenient bene morati juvenes, non scientia, quae inflat, sed scientia, quae cum charitate aedificat, non sapientia hujus saeculi, sed sapientia cujus initium timor Domini est, imbuantur. At illud probe intelligitis, Venerabiles Fratres, memoratam mox Universitatem ita quidem constitui oportere, ut nihil prorsus derogetur juribus, quae singulis Episcopis circa Clericorum in suis Dioecesanis seminariis institutionem, eorumque in Litteris, et disciplinis maxime Theologicis eruditionem Tridentini Patres adjudicarunt. Agite igitur, et Ille, a quo omne datum optimum, ac omne donum perfectum est, dexter Vobis, propitiusque adsit, et quae salubriter cogitastis, feliciter possitis implere. Interim Apostolicam Benedictionem Paternae Nostrae charitatis, et benevolentiae testimonium erga Fraternitates Vestras, peramanter Vobis impertimur. Datum Romae apud S. Petrum die 13 Decembris An. 1833. Pontificatus Nostri An. III. Gregorius PP XVI |
Universitas Catholica Lovaniensis (Francice Université catholique de Louvain ; Nederlandice ex anno 1930 Katholieke Universiteit te Leuven) est nova universitas studiorum[2] Belgica, anno 1834 condita ab episcopis Belgicis per breve Romae 13 Decembris 1833 a Papa Gregorio XVI datum, Mechliniae in urbe et quae postea Lovanium migravit.
Universitas Catholica Lovaniensis, primum Universitas catholica Belgii appellata, Mechliniae in urbe anno 1834 condita est.
Universitas Catholica Belgii[3], vulgo Universitas Catholica Mechliniensis appellata, est universitas studiorum quae Mechliniae in Belgica die 8 Novembris 1834 ab episcopis Catholicis Belgicis cum licentia papae Gregorii XVI data per breve 13 Decembris 1833 condita est.
Tunc temporis enim, episcopi voluerunt universitatem studiorum novam in Regno Belgico condere ad "integram doctrinam de Sancta Sede apostolica manantem accipiendam et ad respuenda omnia quae non ab hoc augusto fonte scaturiebant."
Primus rector magnificus ut aiunt, huius universitatis fuit Dominus Petrus de Ram, sed post unum annum Lovanium migravit, qua in urbe nomen novum sibi selegit, quod est Universitas Catholica Lovaniensis.
Multi Belgae, qui liberalismo favebant, aegre tulerunt hanc universitatem conditam esse, atque timentes ne Ecclesia Catholica totam educationem populi usurpareretur, tumultus publicos Gandavi, Lovanii, Leodiique in magnis urbibus incitaverunt.
Haec universitas sedem suam in urbem Lovanium convertit, qua in urbe sollemniter inaugurata est Kalendis Decembribus anno 1835, nomenque ei ab hoc temporis momento inditum est Universitas Catholica Lovaniensis.
Episcopi eligerunt urbem Lovanium quia olim iam fuerunt in hac urbe duae celebres universitates quae abolitae sunt:
Anno 1859, Iovis die 3 Novembris, Universitas Catholica Lovaniensis diem anniversarium conditionis vicensimum quintum sollemniter celebravit.[4] et viginti quinque annos existentiae suae.[5] Die 23 Novembris 1859, in recordationem vicensimorum quintorum annorum conditionis, alumni opiparas epulas apparaverunt in honorem rectoris et professorum in magnâ aulâ Academiae Musicae Lovaniensis.[6]
Anno 1884 Universitas Catholica Lovaniensis sollemniter quinquagesimum diem anniversarium conditionis celebravit.[7]
Ab anno 1834 usque ad tempora nostra, Universitas Catholica perrexit docere, sed anno 1968 divisa est in partes duas, unam Flandro-Belgicam, quae Lovanii remansit, et alteram Gallo-Belgicam, quae, a novis legibus linguisticis expulsa, migrare coacta est ad urbem novam Novum Lovanium sive Neolovanium et ad Bruxellas anno 1972.
Anno 1834, haec universitas, sub patrocinio Beatae Virginis Mariae esse cupiens, sibi ut insigne sigillum rotundum in cuius media parte litterae maiusculae SMR (Sancta Maria Regina) delineabantur elegit, super quas corona radiique gloriae eminebant, cum hac inscriptione in margine scripta: "Sigillum univ. cath. in opp. Lov."
Postea, anno 1909, ad celebrandum diem anniversarium septuagesimum quintum conditus sui, universitas novum sigillum sibi creavit, in quo repraesentabatur "Sedes Sapientiae," modo neomediaevali delineata.
Ab anno 1969, unaquaeque pars Universitatis, pars flandro-belgica parsque gallo-belgica suum proprium Rectorem Magnificum habet.