Statua Tulsidas ad Kanch Mandir, Tulsi Peeth, Chitrakuta in India.

Tulsidas[1] (Hindi तुलसीदास, IPA |t̪ʊls̪iːd̪aːs̪|hi), etiam Goswami Tulsidas (गोस्वामी तुलसीदास) appellatus[2] (1511[3]1623), secundum interpretationem Indicam anima ad exitum perducta et sanctus, fuit poeta saepe emendator et philosophus Ramanandi Sampradaya sectae Hindicae aestimatus, generis Jagadguru Ramanandacharyae, devotionis domini Ramae causa clarissimus. Qui nonnulla opera populo grata Sanscritice et Awadhice conscripsit, epicoque Ramacharitamanasa innotuit, poemate quod Ramayanam Sanscriticam in vita Ramae condita narrat Awadhice, dialectice Hindice expressa. Bhavishya Purana etiam incarnationem Shri Valmiki sicut Goswami Tulsidas in Kaliyuga etiam praedicit. [4][5]

Tulsidas, imago in Ramcharitmanas prolata (Gai Ghat Benaras: Sri Ganga Publishers, 1949).
Ramcharitmanas, locus natalis.
Rama, patronus Tulsidas (media parte) cum Sita uxore (laeva parte) et Lakshamana fratre (dextra parte), Hanuman se domino dimittente.
Quidam princeps Mogolicus Tulsidas salutat. Tabula e domu Sisodia ex Udaipur in Mewar saeculo duodevicensimo ineunte.
Tulsidas unum ex eius operibus composit. Statua ad Saint Tulsidas Municipal Inter College, Soron in districtu Kasganj in India.
Versus e Ramcharitmanas qui Saguna Brahman cum Nirguna Brahman aequiparat, ad aditum cuiusdam templi Bhopal in urbe sita.
Versus in Ramcharitmanas ad exordium partis Nam-vandana nomen Ramae laudibus efferunt (Manas Mandir, Chitrakoot Indiae).

Tulsidas natus est nomine Rambola ut videtur Soron in urbe Kasganj, unius e districtibus Uttar Pradesh, anno 1532.[3] Mortem obiit Assi Ghat, Varanasi, Awadh Subah in Imperio Mogolico (hodierno Uttar Pradesh) anno 1623.

Tulsidas vivus reincarnatio Valmiki aestimabatur, qui primam Ramayana Sanscritice composuerat.[6] Etiam existimatur compositor Hanuman Chalisa, hymni devotionalis populo grati qui Hanuman dedicatur, divino domini Ramae cultori.[7]

Tulsidas plurimum suae vitae Varanasi in urbe sacra Uttar Pradesh degebat,[8] ubi Tulsi Ghat in ripis fluminis Gangis ex eo appellatur.[2] Templum Sankatmochan, Hanuman dedicatum, Varanasis exstrui iussit, quod homines in loco ubi Tulsidas Hanuman vidit patere credunt.[9] Tulsidas ludos de Ramlila instituit, vulgares Ramayanae commodationes theatricas.[10]

Notae

  1. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. 2.0 2.1 de Bruyn et al. 2010: 471.
  3. 3.0 3.1 pp. 23–34.
  4. PDF.
  5. Vide H. G. Shriman, Chandra Govind Das of the Iskcon Temple, apud pellicula in YouTube.
  6. Lutgendorf 2007, p. 293.
  7. Rambhadracharya 2008: 306.
  8. Prasad 2008: 857, Mata Prasad Gupta citans, qui dixit: "Although he paid occasional visits to several places of pilgrimage associated with Rama, his permanent residence was in Kashi".
  9. Callewaert et Schilder 2000: 90.
  10. Handoo 1964: 128: "This book . . . is also a drama, because Goswami Tulasidasa started his Ram Lila on the basis of this book, which even now is performed in the same manner everywhere."

Bibliographia

Nexus externi

Vicicitatio habet citationes quae ad Tulsidas spectant.