Tubi chalybeii.
Fistulae Romanae inscriptae

Tubus est canalis opertus, concavus et in longitudine rotundatus, fistula teres, per quam aqua aliique liquores ducuntur, aut aër aliaque gasa, sicut motrorum benzinariorum exhalationes, deducuntur. Tubi huic usui praeparati saepissime ex chalybe fiunt. Sed etiam ex plastica tubi utiles fiunt. Tubuli in laboratoriis adhibiti e vitro sunt. Antiqui etiam coriaceis et fictilibus tubis usi sunt ad aquam deducendam.[1]

Tubus figuram geometricam cylindri efficit inque materia exhibet. Alia operti canalis genera sunt fistula, quae saepe plumbea erat,[2] et sipho, qui etiam instrumentum exstinguendis incendiis idoneum est.[3]

Tubus ad canendum aptatus tuba est.

Notae

  1. Plin. Nat. 5.128; 31.57; Colum. Rust. 1.5.2.
  2. Vitr. 8.6.1; Front. De aquis 105.5.
  3. Plin. Ep. 10.42.2.

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad tubos spectant.