Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tscheboxari[1] (Russice Чебоксары, tr. Čeboksary; Tschuwaschice Шупашкар, tr. Šupaškar) est urbs in Russia Europaea, prope Rham fluvium (cuius aequor hic receptaculo aquae Tscheboxarensi elevatum est). Caput rei publicae Tschuwaschicae Foederationis Russicae, valens sedes industriae, scientiae, et culturae est. Urbi sunt circa 470 milia incolarum (anno 2014), quorum plus quam 60 centesimae Tschuwaschi et plus quam 30 centesimae Russi sunt.
Tscheboxari primo in chronicis Russicis memorantur, cum de expeditione militari anni 1469 agitur. Anno 1555, postquam terrae Tshuwaschorum inclusae sunt in regno Russico, Tscheboxaris constructa est arx. Ad finem saeculi septindecimi Tscheboxari functiones suas militares perdiderunt et valens sedes mercaturae terrarum prope Rham flivium facti sunt. Cum autonomia Tschuwaschorum creata est, anno 1920, haec urbs statum metropolis eius accepit.
![]() |
Situs geographici et historici: Locus: 56°8′0″N 47°15′0″E • GeoNames • Facebook Places • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Tscheboxaros spectant. |