Trombidium holosericeum

Animalia — Arthropoda
Classis : Arachnida 
Subclassis : Acari 
Superordo : Acariformes 
Ordo : Trombidiformes 
   
Subdivisiones: Subordines

Trombidiformes sunt acari magni et varii superordinis Acariformium, gregis qui anno 1988 in subordines Sphaerolichida et Prostigmata divisus est.[1] Trombidiformibus sunt paucae synapomorphiae per quas defini potest, Sarcoptiformibus, alio Acariformium gregi maiori, dissimilibus.[1] Inter Trombidiformes sunt acari magni momenti in medicina sicut Demodex, Trombiculidae, et Trombicula, ac multae species magni momenti in agricultura, sicut Tetranychidae et Eriophyidae.[1]

Trombidiformibus olim erant circa 125 familiae et plus quam 22 000 specierum descriptatum.[2] In classificatione autem anno 2011 retractata, ordo nunc continet 151 familias, 2235 generum, et 25 821 specierum, cum aliiis decem generibus et viginti quattuor speciebus quae solum fossiles reperiuntur.[3] Hae 151 familiae in duos subordines maiores divisae sunt:

Nexus interni

Notae

  1. 1.0 1.1 1.2 Heather Proctor (August 9, 1998). "Trombidiformes. Trombidiform mites". Tree of Life Web Project .
  2. Walker 2004.
  3. Zhang et al. 2011.

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Trombidiformes spectant.
Vide "Trombidiformes" apud Vicispecies.