Timotheus Guldimann (2015).

Ursus Timotheus Guldimann (natus Turici die 19 Septembris 1950) est legatus Helveticus, politologus, et politicus (Factio socialistica Helvetica). Ab anno 2010 usque ad 2015 legatus Confoederationem Helveticam apud gubernationem Germaniae Berolini gessit.[1]

Legationes

Annis 1996 et 1997 Guldimann praeses missionis auctoritate Organizationis securitati cooperationique in Europa favendis OSCE belli causae in Tsetsenia fuit pactum pacis componens. Annis 1997 ad 1999 missioni OSCE ad Croatiam praesidit.

Legatus Helvetiae ad Iraniam de 1999 ad 2004 etiam causas Civitatum Foederatarum ad Iraniam gessit, quia post captationem ambassiatae Civitatum Foederatarum Americae Teherano anno 1979 diplomatia inter Civitates Foederatas et Iraniam interrupta erat.

Anno 2008 praeses missionis OSCE Kosoviae fuit.

Mense Februario 2014 Desiderius Burkhalter praeses Confoederationis Helveticae et eo tempore praeses organizationis OSCE mandavit Timotheum Guldimann legatum praecipuum OSCE in Ucrainam ad tractandum de bello civili in regione Donetsk.[2]

Res politicae Helvetiae

Anno 2015 Timotheus Guldimann legatus pagi Turici ad Consilium Nationale Bernae positum electus est.

Scientiae

Guldimann res politicas universitatibus Turici, Bernae, Friburgi et Francofurti docet.

Opera

Notae

Nexus externi