Themistius (Graece: Θεμίστιος), natus circa annum 317, mortuus post annum 388) orator, philosophus atque vir publicus clarus Romanus fuit.

Vita

Origo et Iuventus

Iam avus eius ignoti nominis philosophus erat et in aula Diocletiani imperatoris vixit. Themistius circa annum 317 in fundo patris Eugenii, qui philosophus Neoplatonicus erat, in Paphlagonia natus est. Complures fratres habebat. Eugenius apud Iamblichum philosophiam didicerat atque etiam filium Themistium philosophiae doctrina erudiri curavit. Plerumque lingua Graeca utebatur, Latinam numquam eadem arte didicit.

Familia et munus

Post annum 340 Themistius filiam philosophi uxorem duxit primam et novem liberos ex ea habuit, inter quos et Themistius fuit, qui a Libanio oratore institutus est, sed iam anno 357 mortuus est. Eodem tempore etiam ipse docere coepit. Scholam philosophiae Constantinopolis rexit et ad docendum paraphrases Aristotelis philosophi composuit. Ante annum 359 uxor mortua est et secundam duxit, e Phrygia nata.

Vita publica

Flavius Saturninus dux militum Themistium Constantio II imperatori proposuit. Anno 350 vel 351 orationem primam "de philanthropia imperatoris" habuit. Anno 355 in senatum Constantinopolis acceptus est et oratione secunda Constantio gratias egit. Anno 357 a senatu Romam missus est, ut imperatorem, qui tum in urbe versabatur, laudaret et ei coronam auream daret. Deinde Themistius quasi princeps senatus fuit et annis 357 - 359 etiam ultimus proconsul Constantinopolis factus est. Posthac praefectus urbi vel proconsul novum caput Romanum administravit atque senatores urbis orientis iussu imperatoris nominavit[1]. Eodem anno ad mensam imperialem vocatus est. Iulianus imperator eum epistulam longam vel anno 356 vel 360 scriptam dedit. Quamquam et Iulianus et Themistius religioni pristinae Romanae favebant, tamen controversiae philosophicae inter eos fuerunt et Themistius officia hoc tempore non suscepit. Iuliano mortuo anno 364 orationem (V) habuit ad consulatum Ioviani imperatoris et filii eius Varroniani filii infantis praedicandum. Praecipue laudavit tolerantiam novi Augusti atque ita et Iuliani severitatem castigavit. Eodem anno et Ioviano mortuo oratione (VI) de imperatoribus novis Valentiniano et Valente divisionis imperii inter fratres causas attulit et eos laudavit. Etiam tutor ac magister Valentiniani Galatis, filii Valantis, se proposuit. Qui autem infans mortuus est. Postquam Procopii usurpatoris motus contra Valentem suppressus est, Themistius anno 366 vel 367 oratione (VII) clementiam imperatoris laudavit, qui autem acerrime contra amicos Procopii egerat: Iussu Valentis Themistius indicavit finem persecutionis adesse. Annis 369 et 374 orationibus Quinquenalia et Decennalia Valentis praedicabat. Anno 376 a Valente ad Gratianum Augustum filium Valentiniani I, qui anno 375 mortuus erat, missus est, ut de imperatorum conventu ageret. Tum, quamquam ipse deis Romanis favebat, Valentem petebat, ne hic, qui ipse Arianus fuit, Christianos Nicaeanos persequeretur. Etiam post Proelium Hadrianopolitanum et mortem Valentis anno 378 amicus novi imperatoris Theodosii I factus est, cum is Christianus multa contra religionem pristinam susciperet, et eum diversis orationibus pradicabat. Anno 383 Themistius aliquot menses magistratum praefecti urbi Constantinopoli administravit, sed mox a magistratu se abdicavit. Paulo post annum 388 mortuus est.

Opera

Orationes

Omnino XXXIII orationes Themistii exstant, quorum primae XIX de re publica habitae sunt et Graece λόγοι πολιτικοι vocantur:

Ceterae orationes privatae (Graece: λόγοι ιδιωτικοι) vocantur:

Comprehensio Aristotelis

Paraphrases Aristotelis philosophi composuit, quorum tres traditae sunt:

Aliae autem translatione Hebraica tantum adhuc exstant.

Philosophia

Bibliographia

Editiones

Translationes

Nexus externi

Notae

  1. Libanius, Litterae 86
  2. Hartmutus Leppin et Wernherus Portmann, Themistios, Staatsreden, Stuttgardiae 1998, p. VIII - IX

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!