Pagina titularis et frontispicium The Art of Cookery, libri anno 1777 retractati, auctrice iam mortua.

The Art of Cookery Made Plain and Easy ('Ars coquendi simplex et facilis reddita'), liber anno 1747 ab Anna Glasse (1708–1770) prolatus, est unus ex fontibus maximi momenti usús culinarii in Anglia coloniisque Americanis per alterum saeculi duodevicensimi dimidium et initium undevicensimi. Praepollens fuit auxilium coquorum domesticorum ubi plurimi homines Anglice locuti sunt per primam editionem. Praeterea, iam venumdatur, quamquam numeris aliquantulum parvis, et ab eruditis victús aliosque cibos investigantibus historiamque reficientibus adhibetur. Sicut The Joy of Cooking temporibus hodiernis prolatus, liber auctore viva ac post mortem usque ad medium saeculi undevicensimi late retractabatur.

Notae

[recensere | fontem recensere]


Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Editiones selectae
Eruditio

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad The Art of Cookery Made Plain and Easy spectant.