Arothron hispidus inflatus

Animalia — Chordata
Subphylum : Vertebrata 
Infraphylum : Gnathostomata 
Superclassis : Osteichthyes 
Classis : Actinopterygii 
Ordo : Tetraodontiformes 
Familia : Tetraodontidaa 
Bonaparte, 1832
   
Palaeontologia
Lutetiano-Holocaenum
Subdivisiones: Genera
Vide commentarium.
Canthigaster valentini.

Tetraodontidae sunt familia piscium plerumque maritimorum et aestuarinorum ordinis Tetraodontiformium.[1] Diodontidarum morphologice similes sunt, piscium arte cognatorum, quibus sunt magnae spinae externae (spinarum tenuiorum et caelatarum tetraodontidarum dissimiles, quae videri popssunt solum cum piscis inflatus sit). Nomen scientificum quattuor magnos dentes, in laminas superiorem et inferiorem fusos, attingit, qui ad testas crustaceorum et molluscorum contundendas adhibent, eorum praedarum naturalis.

Plurimae tetraodontidarum species toxicae sunt, et nonnullae inter venenosissima orbis terrarum vertebrata numerantur. In aliquibus speciebus, organa interna, sicut iecur et aliquando cutis, tetrodotoxinum continent, unde tetraodontidae pluribus animalibus valdissime toxicae sunt esae; nihilominus, caro nonnullarum specierum mattea habetur in Iaponia (nomine 河豚, fugu), Corea (복, bok et 복어, bogeo), et Sina (河豚, hétún), cum a coquis bene assuetis paretur. Aliiae huius familiae species, quarum caro non est toxicus, sicut Sphoeroides maculatus (species in Sinu Chesapeaco inventa),[2] mattea alibi putantur.[3]

Species Torquigener albomaculosus a Davide Attenborough appellatur "maximus regni animalium artifex"[4] quia mares feminas nidis multiplicum formarum geometricarum in arena faciendis attrahere solent.[5]

Genera

Familiae Tetraodontidarum sunt saltem ducentae species in viginti novem genera digestae.[6][7]

Pinacotheca

Descriptio

Tetraodontidae plerumque magnitudine sunt parvae ad mediam, sed certae species usque ad 100 centimetra longae crescere possunt.[8]

Distributio

Tetraodontidae diversissimae in zona tropica, aliquantulum rarae in zona temperata, omninoque absentes ab aquis frigidis sunt.[8]

Oecologia et historia vitalis

Plurimae tetraodontidarum species in aquis marinis vel amaris habitant, sed nonnullae aquam dulcem intrare possunt, et triginta quinque fere species omnem vitam in aqua dulci degunt. Quae species inveniuntur in disiunctis regionibus Americae Australis (e.g., Colomesus asellus), Africae (sex species Tetraodontis), et Asiae Meridio-Orientalis (Auriglobus, Carinotetraodon, Dichotomyctere, Leiodon, Pao).[9][10]

Maculae, fasciae, et alia exemplaria

Notae

  1. R. Froese et D. Pauly, eds., "Family Tetraodontidae – Puffers." FishBase.
  2. McClane 1977: 511 (p. 249).
  3. IUCN.
  4. Anglice "the greatest artist of the animal kingdom."
  5. Courtship, Life Story - BBC One. . BBC .
  6. R. Froese et D. Pauly, eds., "Family Tetraodontidae – Puffers." FishBase.
  7. Eschmeyer, WN, ed. (31 Iulii 2017). "Species by family/subfamily in the Catalog of Fishes". California Academy of Sciences .
  8. 8.0 8.1 Keiichi, Matsura & Tyler, James C. (1998). Paxton, J.R.. ed. Encyclopedia of Fishes. San Diego: Academic Press. pp. 230–31. ISBN 978-0-12-547665-2 .
  9. Kottelat 2013.
  10. Roberts 1982.

Bibliographia

Arothron meleagris, non inflatus et inflatus

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Tetraodontidas spectant.
Vide "Tetraodontidas" apud Vicispecies.