Exemplar Claudii Chappe telegraphi opticalis in Litermont prope Nalbach Germaniae.

Telegraphia (Graece τῆλε 'distans' + γράφειν 'scribere') est transmissio nuntiorum textualium vel symbolicorum (contra nuntios orales vel sonicos) in longuinquo sine physica rei nuntium ferentis permutatione. Ergo semaphora est ratio telegraphica, sed columba postalica non est.

Telegraphia acuum quinque et filorum sex societatis Cooke and Wheatstone.
Designatio turris telegraphi optici Borussici (vel semaphora), circa 1835.
Clavis Morsiana.
Primus nuntius ex Lutetia a Societate Telegraphica Submarina per instrumento Foy-Breguet Londinii accipitur, 1851.
Machina facsimile Alexandri Bain, 1850.

Telegraphia poscit rationem nuntii per notas adhibiti ab ambobus transmittore et receptore sciendum esse. Tales rationes designantur secundum limites medii pertinentis. Usus signorum fumi, ignium in specula, pharorum, signorum lucis repercussae, et semaphorarum vexilli sunt exempla. Saeculo undevicensimo, moderatio electricitatis ad telegraphum electricum inventum duxit. Adventus radiophoniae annis 1900 ineuntibus radiotelegraphiam at alias genera telegraphiae sine filis effecit. Aetate interretialis magnopere creverunt potestas et facilitas modi telegraphici per interfacies linguae naturalis quae codicem subterraneum celant, res cursuales electronicas, nuntios instantes, et alias technologias praesentes sinentes.

Télégraphe, verbum Francogallicum, a Claudio Chappe, inventore lineae semaphoricae, excogitatum est. Qui etiam verbum sémaphore (semaphora) excogitavit.[1]

Nexus interni

Notae

  1. Shectman p. 172.

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad telegraphiam spectant.