Tarsius est genus parvorum primatum familiae Tarsiidarum, quae in insulis Asiae Meridio-Orientalis endemici sunt. Ante annum 2010, omnes tarsiidarum species in hoc genus digerebantur, sed emendatio familiae genericum Cephalopachi statum restituit, et Carlitonem, novum genus, erexit ad binas species accommodandas.[1] Omnes Tarsii in Celebi et insulis propinquis in Indonesia et Philippinis inveniuntur.
Tarsii magnitudine inter minimos primates sunt, a 10 ad 11 centimetra longi, cauda autem corpori a 20 ad 26 centimetra longiore. Tarsii a 100 ad 130 chiliogrammata ponderis sunt, maribus feminis aliquantulum gravioribus. Pellis est brevis et canus vel flavocanus. Crura posteriora cruribus anterioribus longiora sunt, talo (osse) magnopere elongato. Caput est rotundum, super collum breve. Oculi sunt permagni, ut haec animalia nocte bene videre possint.
Emendatio familiae anno 2010, a Colin Groves et Myron Shekelle edita, octo vel novem exstantis Tarsii species sequentis agnovit, cum autem statum Tarsii pumili dubitaret.
Duae species a Shekelle Groves aliisque anno 2017 descriptae sunt.[2]
Anno 2019 alia species a Shekelle aliisque descripta est.[3][4]
Anno 2018, Fossilworks, porta repositorium datorum palaeobiologicorum, duas species exstinctas agnoscebat:[5]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Tarsium spectant. |
Vide "Tarsium" apud Vicispecies. |
Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Fossilworks |