Homines corticem ex arboribus Nomukae capiunt.
Mulier Tongana lineamenta kupesi vehementius describit.

Tapa est textile corticale in insulis Pacificis factum, praecipue in Polynesia Occidentali (Samoa, Tonga, Vitiis), sed etiam in Havaiis, Nova Zelandia, Vanuatu, Papua Nova Guinea (praecipue in Oro Provincia circa Tufi), atque in insula Iava. In Polynesia Francica, ea paene evanuit, aliquibus vicis in Insulis Marchionis exceptis.

Nomen tapa toto in orbi terrarum noscitur, et comprehenditur per insulas quae hoc textile utuntur, sed id nonnullis nominibus loci appellatur. Vocabulum tapa ex Tahitis et Insulis Cook exoritur, ubi Iacobus Cook et sui fuerunt primi Europaei qui nomen remque sustulerunt et in Europam invexerunt. In Tonga, tapa ngatu, in Samoa, siapo appellatur. Eam Havaiani kapa (cognatum nominis Tahitiani) appellant. In Rotuma, insula Polynesia inter gregem Vitiorum sita, appellatur ‘uha, quamquam in plurimis insulis Vitianis appellatur masi.

Tapa pingi potest. Exemplaria tapae Tonganae, Samoanae, Vitianae usitate rectangula monstrant, quorum quisque exemplaria geometrica figuris iteratis habet, sicut pisces et plantae, exempli gratia quattuor folia quae crucem diagonalem formant. Homines tapam coloribus nigro et fusco ferrugineo tingunt, sed alii colores noscuntur.

Anno 1896, Fridericus Ratzel in The History of Mankind[1] sic descripsit tapam fabricatam:

Cortex circularis super radicem arboris [Broussonetiae papyriferae] conchá fit; arbor defringitur, et paucos dies post, cauli semi-siccato, cortex et bast? (Anglice) ex eo separantur. Bast tum purgatur, inque aqua maceratur; postea super stipem ligneum clavá costis praeditá? percutitur. Haec percussio vicum Tonganum excitat sicut tritura in Europa. Margines conchis secantur, et permultae partes super semicylindricalem? et ligneam imaginem impressam separatim tractantur, in qua exemplar, fibris cocotium perfectis, extenditur et liquore simul tenace et colorante inlinitur.

Nexus interni

Notae

  1. Friedrich Ratzel, The History of Mankind (Londinii: MacMillan, 1896), www.inquirewithin.biz/history/american_pacific/oceania/oceania-labour.htm#cloth.

Bibliographia

Nexus externi

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!