Systema internum,[1][2] vel systema administrativum computatrale[3] vel fortasse systema operatorium,[4] est corpus programmatum principalium quae interactiones inter programmata, utentes, et armaturam computatralem electronicam administrant. Inter res principales a systemate interno effectas sunt codicillos creare et memoriam volatilem gubernare et conlocare.[5] Systemata interpretationis iussorum et fenestrae graphicae etiam sunt integrae multorum systematum internorum partes, sed non omnia systemata eas habent.
Operationes systematis interni saepe sunt:
![]() |
Vide Systema internum in Victionario. |
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad despectus in scrinia systematum internorum spectant (Screenshots by operating system, Operating systems). |