Casimiri Malewicz Quadratum nigrum, oleum in lino, 79.5 x 79.5 cm (1915). Pinacotheca Tretyakoviana Moscuae.
Casimiri Malewicz Circulus Niger, oleum in textili, 106.4 × 106.4 cm (1915). Museum Civitatis Russicum Petropoli.
Casimiri Malewicz Compositio Suprematistica: Albus in Albo (1918). Museum Artis Modernae Novi Eboraci.[1]
Casimiri Malewicz Suprematismus (1916–1917). Museum Artis Crasnodariense.
El Lissitzky A Proun (circa 1925).
Casimiri Malewicz Imago sui (1933).

Suprematismus (Russice супремати́зм) est motus artis qui primas iactat formas geometricas, sicut circulos, quadrilateralia (quadrata, rectangula, parallelogrammata), et lineas, in finita colorum varietate pictas. Qui motus, a Casimiro Malewicz in Russia circa 1913 fundatus, in eius Ultima Exhibitione Picturarum Futuristica 0.10 Petropoli anno 1915 nuntiatus est, ubi ipse, cum tredecim artificibus aliis, triginta sex opera eodem modo confecta exhibuerunt.[2] Vocabulum suprematismus genus artis abstractae attingit quod "dominatum puri sensus artificis,"[3] potius quam visualem rerum depictionem, celebrat.[4]

Motus ortus

Casimirus Malevich notionem Suprematismi excogitavit cum pictor felix esset, quia res in exhibitionibus Donkey's Tail et Der Blaue Reiter anni 1912 cum operibus cubo-futuristicis iam exhibuerat. Auctus novorum generum artificum in pictura, poesi, theatroque, cum redintegrata traditionalis artis vulgaris Russicae exspectatione, nova circumiecta opima fecit, ubi cultura Modernistica nata est.

Clarissimae suprematismi exhibitiones

Exhibitiones aequaevae

Exhibitiones respicientes

Artifices qui suprematismo faverunt

Nexus interni

Notae

  1. The Collection.
  2. Honour et Fleming 2009: 793–795.
  3. Anglice "the supremacy of pure artistic feeling."
  4. Malewicz 1959.

Bibliographia

Bibliographia addita

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad suprematismum spectant.