In religione Romana Summanus fuit deus fulminis nocturni, cum Iuppiter esset deus fulminis diurni.[1] Natura Summani dei primo saeculo a.C.n. incerta fuit, ut ex Ovidio patet.[2]
Aedes Summani die 20 Iunii 278 a.C.n., cum bellum Pyrrhicum gestum est, dedicatum est.[3] A Circo Maximo in occidentem versus collocata erat, forsitan in declivitate Aventini montis. Templum dedicatum esse videtur, quod signum dei, quod in Aedis Capitoliniae fastigio steterat, fulmine ictum est.[4]
Sacra Summani 20 Iunii (a.d. XII Kal. Iul.) celebrabantur.
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |