Suchus
Nomen Aegyptium
Hieroglyphica
sbk
I4
Translitteratio śbk
Suchus, toreuma in templo Ombis sito.
Statua Suchi in mortuario pharaonis Amenemhet III templo.
Crocodilus. Ars Regni Medii (domus 12). Monaci: Museum Civicum Artis Aegyptiae.

Suchus (Graece Σοῦχος[1]) fuit deus Aegyptius, ingenii multiplicis et fluidi.[2] Qui Thebis, Ombis, et praesertim apud Moeridis lacum (praecipue Crocodilopoli) colebatur. Cum Crocodilo Nilotico consociatus, vir facie crocodili capiteque pennato depingitur,[3] et σοῦχος per metonymiam crocodilum indicat.[4] Etiam cum potestate pharaonica, fertilitate, et virtute militare consociatur, ac proprietates apotropaicas habet, quae praesertim homines contra pericula Nili protegere traduntur.

Suchus, ex Neith dea natus, fecunditatem Nili, auctoritatem Pharaonum repraesentabat. Postea cum Ammone, Tebtyni autem cum Saturno (nempe Ceb?) aequabatur.

In Libro mortuorum traditur Suchus Hori nativitati auxilio fuisse, Isin et Nephthyn ad defunctos protegendos arcessere, et partes egisse in delendo Typhone. Alibi traditur Hori filios quattuor e loto Nilotico emergentes rete cepisse.

Aspectus

Notae

  1. Etiam Sebek, Sobk, et Sobki, a sbk, nomine Aegyptiaco.
  2. Zecchi 2010:3-4.
  3. Mercante 2002: 139.
  4. Strabo 17.1.38.

Bibliographia