Wikidata Strato Lampsacenus
Res apud Vicidata repertae:
Strato Lampsacenus: imago
Strato Lampsacenus: imago
Nativitas: 335 a.C.n.; Lampsacum
Obitus: 269 a.C.n.; Athenae

Strato Lampsacenus (Graece Στράτων; natus inter annos fere 340 et 330 a.C.n.; mortuus circa 269 a.C.n.) fuit philosophus Graecus, historiae naturalis eruditissimus, et Theophrasto mortuo scholarcha Lycei tertius.

Strato Arcesilai filius, Lampsaci natus, Athenis Aristotelis discipulus fuit. Aegypti paedagogus meruit iuxta Ptolemaeum, regis Ptolemaei I filium regemque futurum. Paullo post annum 290 a.C.n. scholarcha Lycei post Theophrastum electus est, quod munus usque ad mortem tenuit, successore Lycone.

Strato in Chronicis Norimbergensibus fictus

Fontes de vita Stratonis

Notae

Nexus externi

Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Deutsche Biographie
Vicimedia Communia plura habent quae ad Stratonem Lampsacenum spectant.

Bibliographia