Stirps Capetiana[1] vel Capetingorum,[2] simplicius Capetii[3] Franciae aliarumque Europeae nationum reges fuerunt. Etsi Robertus Fortis, comes Andegavensis, eorum stirpis origo est atque Odo I et Robertus I, filii illius, cum Carolingii regnare non possent, reges creati sunt, tamen Capetii nec Robertidae in historia nuncupati sunt quia corona in Hugonis prole sine interregno mansit et a patre ad filium usque ad Carolum IV et postea in linea agnaticia usque ad Ludovicum Philippum tradita est.

Rerum gestarum scriptores a Capetiis domus Valesia Borbonisque discernunt, sed omnes duarum domuum reges eiusdem stirpis erant. Philippus VI, enim, Caroli IV patruelis erat et Henricus IV a Ludovici IX filio in linea agnaticia ortus erat.

Nationes in quibus viri e Capetiana stirpe regnaverunt aut iam regnant

Ludovicus VIII, quem magnates regem Angliae ad deiiciendum Iohannem e regno creaverant, Londinii coronatus est, sed ob ipsorum magnatum seditionem post Iohannis obitum regnare non potuit.

Nonnulli reges principesque Capetii "reges Hierosolymae" se nuncupaverunt.

Notae

  1. "et ejus loco stirps Capetiana dominari cœpit" (p. 261 apud Google Books)
  2. "Capetingorum familiam": Lexicon Universale, Historiam Sacram Et Profanam Omnis aevi, omniumque Gentium; Chronologiam Ad Haec Usque Tempora; Geographiam Et Veteris Et Novi Orbis; Principum Per Omnes Terras Familiarum (...) Genealogiam; Tum Mythologiam, Ritus, Caerimonias, Omnemque Veterum Antiquitatem (...); Virorum (...) Celebrium Enarrationem (...); Praeterea Animalium, Plantarum, Metallorum, Lapidum, Gemmarum, Nomina, Naturas, Vires Explanans. - Editio (...) Auctior (...). T. 1: Literas A, B, C, continens. apud www.uni-mannheim.de CAMENA
  3. M. Georg Christoph Hambergers ...: Zuverlåssige Nachrichten von den ... Von Georg Christoph Hamberge (Latine, Germanice)

Nexus interni