Sitta europaea truncum arboris ad cibum petendum scandit.

Animalia — Chordata
Classis : Aves 
Ordo : Passeriformes 
Subordo : Passeri 
Infraordo : Passerida 
Superfamilia : Certhioidea 
Familia : Sittidae 
Lesson, 1828
Genus : Sitta 
   
Species typica
Sitta europaea Linnaeus, 1758
Dicitur vocatio Sittae canadensis vocationis trompae stannosae similis esse Formula:Audio-nohelp.
Dendrocopos major nidos sittidarum Eurasianarum magnopere praedat.[1]

Sittidae sunt familia parvarum avium ordinis Passeriformium. Quibus sunt magna capita, caudae breves, rostra pedesque validi. Suas terras carminibus simplicibus magnisque vindicant. Plurimae species tergum canum, vel aliquantulum caeruleum, ac nigrum lineamentum ocularem exhibent.

Plurimae Sittidae in temperatis vel montanis hemisphaerii septentrionalis terris silvestribus ova pariunt. Duae species sese ad habitationes saxosas in calidioribus et siccioribus Eurasiae regiones accommodant; maxima autem diversitas in Asia Meridiana fit, ubi similitudinum specierum causa, agnoscere species distinctas difficile est. Omnes huius familiae species nidos in foraminibus vel rimis faciunt. Plurimae species non migrant, suaque habitatione toto anno utuntur; insigniter autem Sitta canadensis Americae Septentrionalis ad regiones calidiores hieme migrat. Nonnullae Sittidae sunt parvae distributiones geographicae, et desilvatio eis minatur.

Sittidae sunt omnivora, quae plerumque insectis, nucibus, et seminibus vescuntur. Insectis in vel sub cortice celata secundum truncos ramosque arborum scandentes pabulantur, aliquando sursum deorsum. Intra suas terras tempore feturae singulis, sed aliquando in gregibus pabulantur.

Taxinomia

Formula:Cladogram

Formula:Cladogram

Species

Notae

  1. González-Varo, López-Bao, et Guitián 2008.

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Sittidas spectant (Sitta, Sittidae).