Sinus Bengalensis,[3][4] olim Gangeticus Sinus,[5] est sinus maritimus in septentrionali orientalique Oceani Indici regione situs, ubi terrae finitimae sunt India in occasum et occidentem septentrionemque, Bangladesia in septentriones, et Birmania Insulaeque Andamanenses et Nicobarenses Indiae in orientem. Eius fines in meridie sunt linea inter Sangaman Kanda, Srilancam, et maxime septentrionalem occidentalemque terram in Sumatra Indonesiae descripta. Quae regio est maximum telluris corpus aquae quod sinus iuste appellatur.
Hoc sinus in India antiqua appellabatur Kalinga Sagar, sed tempore Regiminis Britannici ortum est nomen Sinus Bengalensis, ex Bengala derivatum, regione historica cum Portus Kolkata pro aditu regni coronae in India esset. Cox's Bazar, longissimum orbis terrarum litus maritimum, et Sundarbans,[6] maxima silva manglium et habitatio naturalis Pantherae tigris tigris, animalis civici ambarum Indiae et Bangladesiae,[7] secundum eius litora inveniuntur.
Sinus Bengalensis aream superficialem 2 600 000 chiliometrorum quadratorum comprehendere plerumque aestimatur. Sinus est 2090 chiliometra longus et 1610 chiliometra latus. Eius altitudo media est 2600 metra, sed maxima est 4694 metra. Nonnulla flumina permagna in sinum defluunt: Ganges–Hooghly, Padma, Brahmaputra–Jamuna, Barak–Surma–Meghna, Irrawaddy, Godavari, Mahanadi, Brahmani, Baitarani, Crisna, Caveri. Inter portus magni momenti sunt Chennai, Ennore, Chittagong, Columbum, Kolkata-Haldia, Mongla, Paradip, Portus Blair, Thoothukudi, Visakhapatnam, Dhamra. Inter portus minores sunt Gopalpur, Kakinada, Payra.
Diversae formae biologicae in Sinu Bengalensi abundant, inter quas scopuli curalii, aestuaria, seminaria piscium pariendorum et alendorum, et manglia. Sinus est unum ex maximis telluris oecosystematibus marinis.
Kerilia jerdonii anguis maritimus in sinu viget. Conus bengalensis est una ex testis maritimis quae secundum litora sinus photographematibus facile capi possunt.[8] Lepidochelys olivacea, testudo maritima in periculum addicta, supervivit, quia nidos in Gahirmatha Marine Wildlife Sanctuary Litoris Gahirmatha Odishae in India facere potest. Variae istiophoridae, Sphyraena, Katsuwonus pelamis, Thunnus albacares, Sousa chinensis, et Balaenoptera edeni insignissima animalia maritima sunt. Bodianus neilli, species labridarum, in turbidis scopulis curalii tenuibusque scopulis litoralibus habitant. Greges odontocetorum saepe videntur, praecipue Tursiopium truncatorum, Stenellarum attenuatarum, et Stenellarum longirostrium. Thunnini et odontoceti plerumque in eisdem aquis habitant. In aquis autem tenuioribus calidioribusque litoralibus, Orcaella brevirostris invenitur.[9][10]
Great Nicobar Biosphere Reserve est refugium multorum animalium, inter quae Crocodylus porosus, Dermochelys coriacea, et Cuora amboinensis kamaroma. Panthera tigris tigris (vulgo regalis tigris Bengalensis saepe appellata), alia species in periculum addicta, in Sundarbans habitat, magna delta aestuarina, quae magnam manglium regionem in Delta Gangetica obtinet.[11][12]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Sinum Bengalensem spectant. |