Sebastianus Erizzo[1] (natus Venetiis 19 Iunii 1525; mortuus ibidem 5 Martii 1585) fuit numismatista et scriptor Venetus. Patricia gente natus, ut pater senator erat atque etiam anno 1582 in consilium decemvirorum qui Venetorum civitatem gubernabant electus est.
Philosophiae tamen prima aetate potius quam rebus publicis studebat atque Timaeum Platonicum[2] ac postea alios dialogos selectos[3] Italiane interpretatus adnotationibus suis instruxit. Iam primo libro suo Trattato di Messer Sebastiano Erizzo dell'instrumento et via inventrice de gli antichi[4] inscripto Platonem sequebatur dum de perveniendi ad scientiam via disserit. Porro sex breves narrationes, sub titulo Le sei giornate collectas[5], composuit. Quibus narrationibus philosophiam moralem illustrare volebat.
Quoddam opusculum ad politicam quoque pertinens[6] composuit. At magnum opus eius, cuius plures editiones paulatim per quindecim annos auctas emendatasque praelo mandavit est dissertatio numismatica Discorso sopra le medaglie degli antichi inscripta[7].
Nam nummorum antiquorum collector avidus erat : circiter duo milia domi in cimeliarcho suo heredibus reliquit. Quae collectio, mortuo Sebastiano, non periit dispersa sed per varias vicissitudines ad patricium Venetum Ioannem Dominicum Theupolum in solidum pervenit. Ita Erizzi numismata cum cetera eius collectione edita est[8].
Primus, anno 1555, Aeneas Vicus, antiquarius et scalptor Parmensis, dissertationem de numismatibus antiquis in lucem typographicam Italiane ediderat[9] quae non tam testimoniis auctorum antiquorum, quibus Gulielmus Budaeus[10] et plures alii iamdudum usi erant, quam ipsis numismatibus sive in suo sive in amicorum cimelarcho collectis innitebatur. Quinto post anno (1559) Sebastianus Erizzus librum similiter inscriptum et ipse edidit : Discorso di M. Sebastiano Erizzo, sopra le medaglie antiche : con la particolar dichiaratione di molti riuersi[11], in quo nonnumquam opinionem antecessori contrariam praefert . Ut indicat titulus, secundam partem addidit ubi aversas partes nonnullorum numismatum rariorum e collectione sua, a Iulio Caesare ad Constantinum Magnum filiumque Constantium, buxeis typis impressas commentario suo explicabat[12]. Nam si in adversis partibus capita imperatorum exprimebantur, aversae partes eorundem nummorum magnam varietatem praebebant atque chronicum quoddam rerum gestarum Romanarum[13] ei videbantur esse atque velut imagines res in historiis narratas vel etiam nonnumquam in historiis omissas illustrantes.
Hic modicus liber (469pp. in-8°) secunda editione multum ampliatus est (780pp. in-4°). Tertia editio anni 1571[14] et ultima sine anno 272 pp. commentariorum ad nummos "consulares" sine imaginibus insuper addiderunt. Infeliciter quidem ! Nam de nummis ab Huberto Goltzio publicatis[15] disserit quae paene omnes falsae sunt.
In hoc praecipue dissentiunt Vicus et Erizzus, quod Erizzus persuadere nobis vult numismata quae effigiem imperatorum Romanorum praebent monetae locum numquam habuisse sed tantum commemorationis et gloriae causa percussa esse, ut amicis darentur. Contrariam opinionem de nummis consulum vel triumvirorum tuetur quos in usu cotidiano ad emendum vendendumque usurpatos esse non negat[16]. Quae doctrina quamquam verisimilis non est, tamen multi numismatistae sedecimi et septimi decimi saeculi de ea re disceptavere dum paene omnes Aeneae Vico adsentiuntur atque opinionem Erizzi aspernantur[17]. Duobus praecipuis argumentis rationem opinionis suae reddebat Erizzus : 1) sacram esse imperatorum effigiem nec vilibus usibus foedendam 2) pulchriora esse et nimis artificialiter scalpta illa numismata quam ut moneta antiquorum fuisse posset. Porro nonnulla magno modulo (sestertios in animo habebat) et nimia asperitate (etenim nummi moderni multo leviores sunt quam antiqui) parum commoda ad mercatuarm ei videbantur. Videlicet Erizzus non cognoverat quam ingens numerus talium nummorum inveniendus esset, per totum Imperium Romanum dispersum.
Praeter Le sei giornate, quarum materia saepe e Valerio Maximo sumpta est, Sebatianus Erizzo Petrarcae commentator Platonicus fuit[18]. Et ipse nonnulla poemata scripsit quae hic et illic dispersa inveniuntur (Ibi exempli gratia). Eius Lettera sulla poesia vicesimo tantum saeculo curante S. Zoppi publicata est[19].