Vide etiam paginam discretivam: Scriptorium (discretiva)
Scriptorium fuit officina monasterii (vel postea etiam saecularis), ubi litterae sacrae vel profanae a scriptoribus vel scribis manu scripti sunt.
Scriptoria monasteriorum medio aevo ineunte imprimis propriis necessariis consulebant vel mandatoribus nobilibus serviebant. Cum antiquitate bibliothecae publicae exstarent, scriptoria medii aevi hominibus, qui monasterii participes non erant, plus minusve clausa erant.
Numerus scriptoriorum saecularium tantum saeculis quarto decimo et quinto decimo crescebat, quod libri magis magisque desiderabantur.
Ubi saeculo quinto decimo typographia litteris mobilibus utens inventa est, in locum scriptorii typographeum successit.
De arte ac labore scribendi saeculo octavo, scriba ignotus in libro quodam lectorem admonens sequentia notat: O beatissime lector, laua manus tuas et sic librum adprehende, leniter folia turna, longe a littera digitos pone; quia qui nescit scribere putat hoc esse nullum laborem. O quam tristis est scriptura: oculos grauat renes frangit simul et omnia membra contristat. Tria digita [sic] scribunt, totus [sic] corpus laborat. Quia sicut nauta desiderat uenire ad proprium portum, ita et scriptor ad ultimum uersum; Orate pro martirio indignum [sic] sacerdotem uel scriptorem sed habentem deum protectorem. Amen.[1] His verbis scriba duos versus hexametricos saepius in manuscriptis mediaevalibus traditos variat: „Scribere qui nescit nullum putat esse laborem. / Tres digiti scribunt totum corpusque laborat.“
![]() |