Scorpaeniformes sunt diversus Actinopterygiorum ordo, inter quos insigniter sunt Pterois, sed etiam Scleroparei appellati sunt. Ordo es unus ex quinque maximis piscium osseorum gergibus per numerum specierum digestis, quarum plus quam 1320 exstant.[1] Typus ordinis est Scorpaena porcus (Linnaeus, 1758).
His piscibus est fulcrum suborbitalis: productio retro tertii ossis circumorbitalis (partis sceleti capitis, sub cavo oculi) trans genam ad praeoperculum, cui in plurimis speciebus coniungitur.[2]
Scorpaeniformes sunt pisces carnivori, quae plerumque crustaceis piscibusque minoribus vescuntur. Plurimae species ad imum mare in aquis humilibus habitant, sed nonnullae species in profundo mari, in aqua media, et adeo in aqua dulci inveniuntur. Eis plerumque sunt capita spinosa ac pinnae pectorales caudalesque rotundae. Plurimae species sunt minus quam 30 cm longae, sed longitudo variat ab Apolactinidis, quae adulti solum 2 cm longae, ad Ophiodonem elongatum, qui ad 150 cm longae esse possunt.[2]
Familiae Scorpaeniformium iam incertae sunt; aestimationes a viginti sex[3][4] ad triginta quinque variant.[5][6]
Ordo Scorpaeniformes