Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Salmantica[1] (Hispanice: Salamanca) est urbs in Hispania occidentali et caput provinciae Salmanticae.
Salmantica condita est a Vacceis saeculo IV a.C.n. et nominata est Helmantiké (Helmantica). Deinde ab Hannibale capta est saeculo III, qui iussit omnes viros cum mulieribus ex Helmantica exirent. Tamen, mulieres arma virorum in vestimentis secreto ferebant, itaque ubi Helmanticenses extra moenia aderant, Hannibali in Helmantica obsederunt.
Saeculo II a.C.n., Salmantica a Romanis capta est, et in provincia Lusitaniae inclusa est.
Sub imperio Visigothorum, Salmantica sedes episcopi facta est.
Anno 712, Salmantica capta est a Mauris et populata est.
Anno 1102 rex Alphonsus VI Castellae Salmanticam recondidit.
Anno 1218 Universitas apud Salmanticam condita est.
Anno 2002 Salmantica una cum Brugis caput culturale Europaeum fuit.
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Salmanticam spectant. |