Rudolphus IV (natus die 1 Novembris anni 1339 Vindobonae; mortuus die 27 Iulii anni 1365 Mediolani) fuit dux Austriae 1358–1365 et se ipsum archiducem nominavit.
Rudolphus, dictus fundator[1], Universitatem Vindobonensem fundavit, quae adhuc "Alma Mater Rudolphina" appellatur. Idem litteris ficticiis nomine Privilegium Maius nomen archiducis multis praerogativis deditum postulavit, quod postea (anno 1453) ius ratumque factum est.
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Rudolphum IV spectant. |