Rota ardens,[1][2] vel rota flammea,[3] in contextu litterario ad catenam eventuum intortorum vel dirorum qui ex actione singula consequuntur spectare potest.
Notio rotae ardentis in mythologia Graeca exoritur ut poena de Ixione capta, qui ad rotam ardentem propter Heram concupitam, uxorem Iovis, adligatur.
Rota ardens est pars Aristotelianae tragoediarum (h.e. ludorum scaenicorum) interpretationis, quae medium vitium personae intra personam comprehendit. In Othello, tragoedia Shakesperiano, vitium in Othello est quod invidiá vulnerari potest et Iagoni credere solet, qui ipse sic tractat ut uxorem infidelem esse credat. Ex eo vitio, Othellus amicum fidelem perdit, uxorem necat, insanusque fit, antequam ad extremum sibi mortem consciscit. Hoc in ludo, rota ardens orditur cum Othellus Iagoni credere incipiat, quo facto, alii eventus naturaliter fiunt.
Notio rotae ardentis protagonistae intra tragoediam (h.e. heros) usitatissime adhibetur, et in animo habere potest in audientia humanitatem commovere cum heros in gratia non iam sit (haec purgatio animi motuum catharsis appellatur), quamquam perfunctioni exspectationem dramaticam addere potest.
Rota ardens, Anglice The Wheel of Fire, est nomen libri de tragoedia Shakesperiano a G. Wilson Knight divulgati.
In King Lear Shakesperii, Rex Lear adfirmat: "Sed ad ardentem adligor rotam, / Quam lacrimis meis sicut plumbum liquefactum perfundo."[4]
In Domino Anulorum Tolkieniano, Unus Anulus ut rota ardens sic describitur: "Eum in mente continenter videre incipio, sicut magna rota ardens."[5] Praeterea: