Romanus[1][2] (Persice جلالالدین محمد رومی Jalāl ad-Dīn Muhammad Rūmī[3]), e litteris Persicis populo gratissime Rumi tantum appellatus (natus Balkh in hodierna Afgania aut Vakhsh in hodierna Tadzikistania[4] in Imperio Khwarezmiano die 30 Septembris 1207; mortuus Iconii in hodierna Turcia in Sultanatu Romano die 17 Decembris 1273), fuit poeta, iurista, eruditus Islamicus, theologus, et mysticus Sufiensis Persicus[5][6] Sunniticus[7] saeculi tredecimi, e Maiore Khorasan? ortus.[6][8] Cuius auctoritas fines nationales identitatesque ethnicas superat: quia Iraniani, Tadzici, Turci, Graeci Cappadociani, Pashtuni, alii gentes Mediae Asiae, et Musulmani Asiae Meridianae eius legatum spiritualem septem saecula magni existimant.[9]
Eius poemata in multas e linguis orbis terrarum conversa atque in varias formas transposita sunt. Romanus quidem appellatur poeta populo gratissimus[10][11] et poeta optime veniens[12] in Civitatibus Foederatis.[13][14]