Familia
Memoria
Rodoaldus Engelbertus Gravning Amundsen (vulgo Roald Engelbregt Gravning Amundsen; API [ˈɾuːɑl ˈɑmʉnsən]; natus die 16 Iulii 1872; mortuus circa diem 18 Iunii 1928) fuit Norvegicus regionum polarium explorator. Annis 1910–1912 expeditionem Antarcticam duxit, quae die 14 Decembris 1911 Polum Australem primum attigit. Studiorum Statio Polaris Australis nomen eius fert. Ad polum septentrionalem etiam expeditiones duxit.