Vide etiam paginam discretivam: Rigomagus.
Wikidata Rigomagus (Germania)
Res apud Vicidata repertae:
Rigomagus (Germania): insigne
Rigomagus (Germania): insigne
Civitas: Germania
Locus: 50°34′43″N 7°13′50″E
Numerus incolarum: 17 426
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Remagen

Gestio

Procuratio superior: Ahrweiler

Geographia

Superficies: 33.21 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Bad Neuenahr-Ahrweiler, Grafschaft

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Georgsmarienhütte, Maisons-Laffitte

Tabula aut despectus

Rigomagus (Germania): situs
Rigomagus (Germania): situs
Apollinaris ecclesia

Rigomagus (Theodisce Remagen) olim castellum Romanum ad Limitem Germanicum fuit, nunc vero urbs Rhenaniae est in Germaniae regione Rhenania-Palatinatus sita.

Ordo urbis

[recensere | fontem recensere]

Urbs Rigomagus 6 vicos habet: Remagen, Kripp, Oberwinter, Oedingen, Rolandswirth, Unkelbach.

Aedificia

[recensere | fontem recensere]

Res gestae

[recensere | fontem recensere]

Aetas antiqua

[recensere | fontem recensere]

Castra Romana Rigomagi circa annum 3 ad laevam ripam Rheni condita saeculo 3 fortificata ab auctore Ammiano Marcellino nomine Rigomagum oppidum citata Tabulaque Peutingeriana ad viam inter civitates Colonia Agrippina et Bonna ad septentrionem et Mogontiaco ad orientem inscripta sunt.[1]

Medium Aevum

[recensere | fontem recensere]

Apud Rigomagum Medio Aevo duo monasteria condita sunt. Urbs inter domaniis cameralibus regalibus numerabatur. Anno 1357 Carolo IV imperatori favente moenia urbis aedificabantur.

Secundum bellum mundanum

[recensere | fontem recensere]
Tabula RHENUM TRANSITE PEDIBUS SICCIS CURA DIVISIONIS IX ARMATAE.

Urbs propter fluminis Rheni pontem (Pons Ludendorff) nota est quem exercitus ex Francia veniens Americanus in fine secundi belli mundani operatione Lumberjack feliciter die 7 Maii 1945 cura Divisionis IX armatae expugnavit.[2] Eventum pellicula Pons Rigomagi (The Bridge at Remagen) anno 1969 evocatur.[3]

Museum

[recensere | fontem recensere]

Notae

[recensere | fontem recensere]
  1. Ad meridiem Rigomagi Antunnaco vicus castra portusque Rheni siti erant. Klaus Schäfer: Andernach in frührömischer Zeit. Andernach 1986.
  2. De die 7 Maii 1945 apud situm publicum Tagmatis IX ingeniariorum exercitus Americani.
  3. Rodolphus Palm ludum scaenicum de expugnatione pontis scripsit. Vide Palm, 1985.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Rigomagum spectant.