Rhotacismus est, si quis consonantem quemlibet [r] appellat. Itaque alias loquendi vitium hominis alias mutationem historicam structuram sonorum linguae cuiusdam afficientem rhotacismo significamus. Si de loquendi vitiis agitur, dignum est memoratu rhotacismum etiam esse, si quis [r] sonum aut mance aut vitiose dicit. Saepissime tamen rhotacismo significamus mutationem historicam, qua /r/ phonema ex /s/ phonemate factum est.
Rhotacismus Latinus mutationem phonologicam significat, qua facta /s/ phonema inter vocales /r/ phonemate repositum est. Itaque rhotacismus Latinus hac formula describi potest:
Haec formula diachronica differentiam inter duos status linguae notatam exponit. Antea Romani antiqui se floses amase dicebant, cum postea se flores amare dicerent. Articulus temporis anterioris et posterioris circa annum 350 a.C.n. vulgo positus est.
Interdum formula rhotacismi Latini duobus passibus describitur, utpote
Hic modus intelligendi rem phonologicam re phonetica miscet. Nam mutatio diachronica in redistributione /s/ et /r/ phonematum consistit: antea /s/ phonema inter vocales licitum erat, postea illicitum (exceptis aliquot speciebus, de quibus infra) et /r/ phonemate repositum. Constat consonantem sibilantem semper sonorum vel semisonorum exstitisse, cum vocalibus utrimque contingitur. Itaque etiam /s/ phonema, unitas mentalis, semper [z] sonora ex ore latine loquentium exiebat.
In multis verbis, in quo antiqui dicebant s, postea dicunt r... ***foedesum foederum, plusima plurima, meliorem meliosem, asenam arenam, ianitos ianitor (Marcus Terentius Varro De lingua Latina, VII, 26).
Ecce aliquot exempla nominum tertiae declinationis (stirpes nominales in -s desinentes):
Nominativus | Genitivus |
---|---|
colos | coloris |
corpus | corporis |
flos | floris |
genus | generis |
honos | honoris |
ius | iuris |
rus | ruris |
tempus | temporis |
Venus | Veneris |
vetus | veteris |
vulnus | vulneris |
Etiam in coniugatione verborum multa sunt exempla rhotacismi: -re infinitivus praesentis activi originem ducit antiquam ex -se forma, vide amare, delere, legere, audire, capere sed esse, velle (< *wel-se).
Mutationes phoneticae non aliter inter loquentes propagantur quam alii quoque usus moresque se gerendi conventionales in societate hominum stabiliri solent. Sed semper residua supersunt:
Vocabulis arbōs, colōs, honōs, labōs, lepōs, vapōs disyllabis formae in -ŏr desinentes paullatim geminabantur: formae arbōs|arbŏr, colōs|colŏr, honōs|honŏr, etc. diu geminae in usu habebantur. Constat nominativum singularem in -ŏr desinentem vocabulorum rhotacismo affectorum formatum esse ex analogia vocum a prima origine in -or desinentium. Ad formulam igitur facti sunt vocum talium quales sunt dolor, livor et nomen agentis dator, etc.
Forma ianitōs a Varrone allata ex analogia quadam inversa exstitisse videtur. Forsitan alicubi reppererit hoc specimen hypercorrectionis.