Relator sive notitiarum auceps[1] diurnarius est qui de rebus maioris momenti in situ indaget et a loco originali informationes referat tradatque.
Nimirum persaepe agitur de eventibus qui omnibus multum intersunt e.g. de iustitia, cultura, novis localibus, politica, terris peregrinis, scientia, re athletica. Omnia genera communicationis socialis tales homines in locum quoquoversus mittere solent.
Relatio radiophonica televisificave aut modo directo aut post redactionem (pusillam) tradi potest. Inter notitiarum aucipes notissimos Egon Ervinus Kisch Austriacus habetur, cui annis 1920 epitheton ornans relatoris properantis datum est.
Sunt qui in laboribus conficiendis necati sint. Hodie magis magisque cultures voluptarii (nonnumquam gratuito!) labores tales offerunt - observando, photographando, narrando. Paulo aliter relatores burgenses, qui dicuntur, officium suum implent (e.g. in Corea Meridiana apud OhmyNews).
Vicimedia Communia plura habent quae ad relatores spectant. |