His fere locis regnum Ganae erat.

Regnum Ganae,[1] quod nunc saepe Imperium Ganense nominatur, fuit civitas antiqua in Africae Occidentali, praecipue in terris Maliae et Mauritaniae hodiernae sita. A saeculo octavo ad saeculum undecimo floruit. Reliquiae urbis Ganae capitis (quae et ipsa a nonnullis Gana nominatur) in Kumbi Saleh(en) anno 1910 inventae sunt. In septentrione Audagostum(d) oasis saeculo undecimo a Ganensibus occupatum est, in meridie flumina Senegalum et Nigrum regnum Ganae attingebat.

Gana de fontibus Arabicis mediaevalibus nota est, a scriptoribus Arabicis "terra Auri" saepe appellata. Populus Soninke, Barbaris inimicus, regnum Ganae possidebat; nomen civitatis in lingua Soninke Wagadu fuisse videtur. Islamus et cultus indigenarum pagani in regno miscebantur. Saeculo undecimo ab Almovidarum militibus Barbaricis Gana debellata et destructa est.

Notae

  1. Ioannes Melchior Hartmann(de). Commentatio De Geographia Africae Edrisiana, Gottingae 1791, p. 38.

Nexus externi