Fines
Forma
Gestio
Vita
Sigla
Regio Vologdensis[1] (Russice Вологодская область, tr. Vologodskaja oblast' ) est subiectum Foederationis Russicae, anno 1937 creatum, et ab anno 2000 in Districtum (Circulum) Foederalem Septentrio-Occidentalem Russicum inclusum.
Cum regionibus Archangelopolitana in septentrione, Kirovensi in oriente, Costromensi et Iaroslaviensi in meridie, Tueriensi et Novogardiensi in meridie-occidente, Leninopolitana in occidente atque re publica Carelia in septentrio-occidente contermina, regio Volodgensis in septentrio-oriente planitiei Europaeae Orientalis sita est. Aream 144 527 km2 et circa 1 191 milia incolarum (anno 2015) habet. Metropolis regionis est Vologda, urbes aliae Totma, Bielozera, Calvaria, Cyrillopolis, Nicolaopolis ad Iugum, Ustiuga Magna, Ustusna, Wytegra. Monasteria Spasokamenense, Belozerense et Therapontis famosa in regione sita sunt.
Duina Borealis cum Suchona, Wytegra, Mologa, Unža, Scheksna flumina regionis sunt. Lacus Kubenensis et lacus Albus sunt lacus regionis maximi; ad Onegam lacum et ad receptaculum aquae Piscarianum terrae regionis adiacent.
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad regionem Vologdensem spectant. |
![]() |
Situs geographici et historici: Locus: 60°5′0″N 40°27′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |