Fines
Forma
Gestio
Vita
Sigla
Tabula aut despectus
Regio Kurganensis[1] (Russice Курганская область, tr. Kurganskaja oblast' ) est subiectum Foederationis Russicae, anno 1943 creatum, et ab anno 2000 in eius Districtum (Circulum) Foederalem Uralicum inclusum. Aream 71 488 chm2 et circa 870 milia incolarum (anno 2015) habet.
Cum regionibus Russicis Celiabinscensi (in occidente), Sverdloviensi (in septentrio-occidente) et Tumenensi (in septentrio-oriente) atque cum Kazachstania (in meridie et meridie-oriente) contermina, in parte meridiana planitiei Sibiricae Occidentalis sita est.
Isetus cum Miasso confluvio et Tobol cum Uio confluvio per regionem fluunt.
Urbs regionis capitalis est Kurgan.
Situs geographici et historici: Locus: 55°34′0″N 64°45′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |
Vicimedia Communia plura habent quae ad regionem Kurganensem spectant. |