Fines
Forma
Gestio
Vita
Sigla
Tabula aut despectus
Regio Bielogrodensis[1] vel Leucopolitana[2] (Russice Белгородская область, tr. Belgorodskaja oblast' ) est subiectum Foederationis Russicae, die 6 Ianuarii 1954 formatum et ab anno 2000 ad districtum (circulum) foederalem Medium Russicum pertinens, metropolim habens Bielogrodam (vel Leucopolim). Oskol Priscus altera urbs magna est.
Regio Bielogrodensis, in meridie et occidente Russiae Europaeae situm, in meridie occidenteque cum regionibus Luganskensi, Charcoviensi et Sumensi Ucrainae, in septentrione atque septentrio et occidente cum regione Kurschensi, in oriente autem cum regione Voronegiensi Russiae contermina, aream 27 134 km2 et circa 1550 milia incolarum (anno 2018) habet.
Oskol, Psola, Tanais Minor et Vorscla flumina regionis sunt. Semus fluvius in regione incipit.
Vicimedia Communia plura habent quae ad regionem Bielogrodensem spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 50°46′0″N 37°27′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |