Plato (a laeva) et Aristoteles, pars operis tectorii Schola Athenarum Raphaelis.
Michael Dummett, philosophus Anglicus, 2004.

Realismus in philosophia proponit realitatem (sive mundum) extra conscientiam et mentem humanam sitam, quae variis modis nos adficit et aliquatenus sensibus percipi cognoscique potest. Res in relitate versantes putantur igitur separatae esse a conscientia humana nostraque cognoscendi ratione, notionibus, disputandi moribus, argumentis theoreticis. Realismus ad magnas quaestiones in philosophia tractandas trahi potest, inter quas sunt quaestio alienarum mentium, praeterita futuraque, universalia, entitates mathematicae (numeri naturales etc), categoriae morales, mundus materialis. Realistae hoc credere solent, quidquid nunc credamus, nihil nisi realitatis aestimationem esse, subtilitatem autem et gradum intellegendi meliorem fieri posse.[1] Realismus interdum idealismo, sed hodie, sicut in philosophia scientiae, antirealismo usitatius opponitur.

Ex realismo certa consequitur epistemologia scepticismo et solipsismo contraria, nam realistae saepe adserunt veritatem in cognitionis cum realitate congruentia consistere.[2] Itaque realitas partim graduatimque cognosci posse putatur. Hic de realismo epistemologico agitur.

Is, cuius in opinione realitas extra cogitationem humanam versatur, animum ad realismum metaphysicam sive ontologicam adiungit. Ad summam, hic de realismo variarum rerum ontologicarum agitur. In philosophia linguae de realismo semantico agitur,[3]

Nexus interni

Notae

[recensere | fontem recensere]
  1. Blackburn 2005: 188.
  2. Quae congruentia hodie "correspondentia veritatis" appellatur. Thomas Aquinas autem in Summa theologiae (1.16.2) ait: "veritas est adaequatio rei et intellectus."
  3. Dummett 1978.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]