Rapperia, Latinitate pura ensis Hispanus,[1] est gladii genus, lamina satis longa et angusta, acutissima mucrone, composito et ornato capulo, quod usum habebat praesertim in Europa saeculis sexto decimo et septimo decimo, maxime ad punctim feriendum.
Capulum implicatum rapperiae ita construitur ut manum tenentem protegat. Lamina longa interdum satis lata erat ut plaga caesim aliquanto dare posset, sed aptior erat pungendo--eo enim tempore invaluit doctrina Vegetii, qui vehementer suasit punctim neque caesim pugnandum esse.[2] Utcumque aciem habere poterat acutam, sive omnino sive partim, nempe a media lamina usque ad mucronem (ut commemorat Rodulphus Capoferrus, artis digladiandi magister saeculi 17), sed etiam omnino sine acie fieri poterat, quails rapperia "stochus" (vulgo estoc) nuncupari potest.[3]
Rapperiae capulus habere solet non tantum crucem sed etiam anellos, arcus ad digitorum articulos tegendos, et alia instrumenta tectiva ex specie ensis pendentes. Pomellum pinguem etiam praestare solet, quo ferrum longum libretur.
Alii magistri laminae partes aliter numerant, sed generatim pars prope crucem nominari potest "locus firmior" (vulgo forte), ea autem prope mucronem "locus infirmior" (vulgo debole vel foible).[4]
Nono: framea chiroteca ferrea ex lorica addita ſinisſtræ; quod genus Italis valde est commune. | Rappier und Banzerhentzschuch |
Decimo: Framea adiuncto pallio, apud Hiſpanos fertur præ cæeteris esse vſitata. | Rappier und mantel. |
Vndecimo: Framea dextra, pugio ſinistra, apud Gallos & omnes ferè exteras nations frequentißimum genus armorum. | Rappier und Dolch. |
Duodecimo: Framea coniuncta pelta, parma clypeo, (quem repererunt PROETVS & ACRISIVS inter ſe belligerantes, ſiue Chalcus Athamantis filius). . . . | Rappier und Bucklier / Schildt/ Tartzschen. |