Radices Brassicae rapa var. rapa

Plantae — Angiospermae
Eudicotyledones 
Rosidae 
Ordo : Brassicales 
Familia : Brassicaceae 
Genus : Brassica 
Species : B. rapa 
  Brassica rapa var. rapa 
L.

Rapa[1] est radix holitoria subspeciei rapa speciei Brassicae rapa, quae saepe per omnem orbem terrarum in climatibus temperatis albae carnosaeque radicis palaris causa commercio colitur. Varietates parvae et teneres victui hominum, sed varietates maiores pabulum pecorum prosunt. Turnip et neep, vocabula Anglica, in Anglia septentrionali, Scotia, Hibernia, Cornubia, et Canada oriente (Quebeco, Nova Terra, Provinciis Maritimis), saepe rutabaga attingunt, maiorem et flavam radicem holitoriam eiusdem generis (Brassicae), saepe Sueciae vulgo tributum.[2]

Historia

Ferae varietates raparum et plantarum sinapis (Sinapis alba, Brassicae junceae, Brassicae nigrae) et Raphani sativi, eius cognatorum, per Asiam occidentem et Europam inveniuntur. Ex anno 2000 a.C.n. aut ante, variae Brassicae rapa subspecies cognatae, sicut oleifera, a regione Mediterranea ad Indiam fortasse identidem domitae sunt, quamquam illae rapae non eaedem erant ac rapae pro radicibus cultae.[3] Aestimata autem domituum tempora solum e nominibus plantarum linguistice derivantur.[4]

Rapae edules fortasse primum in Europa septentrionali colebantur, sed cibus magni momenti in mundo Hellenistico et Romano fiebant.[5] Sappho ipsa, Graeca saeculi septimi a.C.n. poetrix, unum ex suis adulteris Gongýlam appellabat, 'rapam' significans. Agricultura rapae deinde ad orientem ad Sinas extendebatur, atque insulas Iaponicas ante annum 700 attigit.[6]

Pinacotheca

Adumbratio "rapae albae" (Theodisce Pflanzenbild der „Weißen Rübe“). Dioscorides Vindobonensis fol. 89r (circa 512).[7]

Notae

  1. Antiquitate rapum et napus,
  2. Smillie 2010.
  3. Sanderson 2005: 72.
  4. Zohary, Hopf, et Weiss 2012: 139.
  5. Sanderson 2005.
  6. Sanderson 2005.
  7. Dioscorides, p. 50.

Bibliographia

Rapae in corbe collectae.

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Brassicam rapam subsp. rapam spectant.
Situs scientifici: