Rana temporaria

Animalia — Chordata
Classis : Amphibia 
Ordo : Anura 
Familia : Ranidae 
   
Synonyma
See text

Ranidae sunt familia amphibiorum ordinis Anurorum, cui est latissima distributio ullius familiae anurorum. Per plurimum orbis terrarum abundant, in omnibus continentibus praeter Antarcticam habitantes. Adsunt in America Septentrionali, septentrionali America Australi, Europa, Africa (Madagascaria non exclusa), et Asia. Earum terrae Asianae trans Indos Orientales ad Novam Guineam extenduntur, ac sola species, Hylarana daemelii, ad extremas Australiae regiones septentrionales pervenit.

Ranidis sunt cutis plerumque levis et umida, crura magna et fortia, ac pedes plerumque ad nandum accommodati. Ranidae magnitudine late variant, a minusculis, sicut Lithobates sylvatica, ad magnas.

Multae Ranidae sunt aquaticae vel prope aquam habitant. Multae species ova ponunt in aqua et stationem ranunculi experiuntur. Cum autem plurimis anurorum familiis, habitatio intra familiam magnopere variat. Etiam sunt species arboreales, et familia comprehendit nonnulla ex paucis amphibiis quae in aqua amara vivere possunt.[1]

Genera

Caput Pelophylacis esculenti, communis ranae Europaeae.
Odorrana ishikawae.
Hydrophylax bahuvistara.
Clinotarsus curtipes, cum Meristogenys et Huia cognatus.
Hylarana aurantiaca.
Lithobates sylvaticus vel Rana sylvatica.[2]

Subdivisiones Ranidarum iam disputantur. Plurimae subfamiliae olim inter Ranidas digestae nunc familiae separatae (Petropedetidae, Cacosterninae, Mantellidae, Dicroglossidae) habentur, solum subfamiliá Raninarum manente. Genera sequentia in familia Ranidarum agnoscuntur:

Species incertae sedis

Aliquot taxa in Ranidis incerta sede ad tempus ponuntur.

Notae

  1. Gordon et al. 1961.
  2. Yuan, Z.-Y. (2016). "Spatiotemporal diversification of the true frogs (genus Rana): A historical framework for a widely studied group of model organisms". Systematic Biology 65 (5): 824–42 .

Bibliographia