Aegra pelvem radiotherapiae obicit.

Radiotherapia est therapia quae radiatione ionizante utitur, plerumque ad curationem cancri, ad cellulas cancerosas temperandas vel interficiendas. Diversae radiationes ionizantes notae sunt, quae ope vel substantiarum radioactivarum vel apparatuum radiotherapiae propriorum instituere solent.

In medicina aestimatur radiotherapia therapia cytotoxica contra tumores solidi maxime effectiva[1]. Tamen nonnumquam resistentia cellularum cancerosarum contra radiationem ionizantem, radioresistentiam nominatur, observatur[2].

Quae autem cellulas sanas quoque afficere potest; ergo crinum amissionem, nauseam, et alia valetudinis incommoda aut offensiones saepe efficit.

Radiatio ionizans

Conferatur pagina principalis Radiatio ionizans.

Radiatio ionizans est transmissio energiae tantum altae radiationis et/vel particularum et/vel electromagneticae.

Applicantur in medicina radiationes ionizantes:

Spectrum radiationum electromagneticarum

Radiationes ionizantes etiam in radiologia ad morbos dignoscendos utuntur, ut in positronibus emissis tomographia (PET) ope radiationis beta plus vel in tubae radiorum X ope radii X.

Notae

  1. Schaue et McBride (2015)
  2. Konings et al. (2020)

Nexus interni

Bibliographia

Nexus externus

Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!