Quattuordecim auxiliatores[1] sunt grex sanctorum Christianorum, necessitudinibus variis adiutorum, qui omnes anno 1446 in Franconia una cum Christo infante a colono quodam visi sunt. Ibi in ecclesia quattuordecim sanctorum (Wallfahrtskirche Vierzehnheiligen) coluntur. Alibi etiam apud Catholicos die 8 Augusti venerantur. Inter quattuordecim auxiliatores recognoscuntur:
Huius sanctorum gregis memor Martinus Lutherus opus quoddam suum nomine Tesseradecas consolatoria rubricavit: tesseradecas enim Graece "sequentia rerum quattuordecim" significat.
Vicimedia Communia plura habent quae ad quattuordecim auxiliatores spectant. |