Signum Nomen Onus Massa
Lat. Ang.
Primum genus
d deorsum down 1/3 ~ 5 MeV/c²
u sursum up +2/3 ~ 3 MeV/c²
Secundum genus
s mirum strange 1/3 95 ± 25 MeV/c²
c lepor charm +2/3 1,8 GeV/c²
Tertium genus
b imum bottom 1/3 4,5 GeV/c²
t summum top +2/3 171 GeV/c²
Murray Gell-Mann
Georgius Zweig.

Quarcum sursum,? vel quarcum u,[1] omnium quarcorum est levissimum, quasi particula elementaris, et magna materiei pars. Quae particula, una cum quarco deorsum, neutrona (unum quarcum sursum, duo quarca deorsum) et protona (duo quarca sursum, unum quarcum deorsum) nucleorum atomicorum constituit. Pars est primae materiei aetatis, atque onus electricum +2/3 e? et massam nudam 2.2+0.5
−0.4
 MeV/c2
? habet.[2] Quarcum sursum, sicut omnia quarca, est fermion elementare cui est versus 1/2,? et quod omnes quattuor vires fundamentales[3] patitur, quae sunt gravitatio, electromagnetismus, vires debiles, et vires fortes. Antiparticula quarci sursum est antiquarcum sursum,[4] quod ab eo differt solum quod nonnullae ex eius proprietatibus, sicut onus electricum, magnitudinem aequam sed signum oppositum exhibent.

Historia

Exsistentia quarci (una cum exsistentia quarcorum deorsum et miri) anno 1964 a Murray Gell-Mann et Georgio Zweig assumpta est ad positam hadronum taxinomiam per Octuplam Viam explicandum.[5] Quarcum sursum per experimenta apud Sedem Acceleratoris Linearis Stanfordiensem anno 1968 primum observatum est.

Nexus interni

Notae

  1. Signum u, Anglicum up significans.
  2. Tanabashi et al. 2018.
  3. Etiam interactiones fundamentales appellatae.
  4. Aliquando quarcum antisursum et antisursum tantum appellatum.
  5. Gell-Mann (1964) 2000.

Bibliographia

Nexus externi

Fermiones:

Quarcia · Leptones

Leptones:

Electrones · Myones · Tauones · Neutrina

Bosones gauge:

Photones · Gluones · bosona W+, W- et Z0 · boson Higgsianum

Hypotheticae:

Graviton · Tachyon

Particulae compositae:
Hadrones:

Baryones · Mesones

Baryones:

Protones · Neutrones · Hyperones

Mesones:

Piones · Kaones