Vide etiam paginam discretivam: Pythia (discretiva).
Themis Pythiae partes agens Aegeo filium praedicit (calix Atticus ex Volsiniis oriundus, circiter 440/430 a.C.n.)

Pythia (Graece: Πυθία) fuit titulus sacerdotis, quae Delphis in templo Apollinis oraculum consulentibus respondit.

Postquam Pythia in Castalio fonte ad pedem Parnassi est lavata bibitque, lauro coronata tripoda conscendit, qui in templi adyto super telluris rima (χάσμα), ex qua vapores surgebant, positus erat. Afflatu numinis, ut putabatur, affecto in omnem insaniam rapta verba dissoluta edidit, quae sacerdotes interpretando in versus plerumque ambiguos commutaverunt. Ut apud Pausaniam legitur, etiam creditum est "Cassitodis fontis aquas terram subire et in adyto Apollinis mulieres efficere fatidicas."[1]

Qui oraculum consulebat, ampla munera offerre tenebatur, quare oraculum Delphicum paulatim divitiis superabundavit.

Fontes

Nexus interni

Bibliographia

Notae

  1. Pausanias, Descriptio Graeciae 10,24,7

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!