Publius Rupilius (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus circa annum 121 a.C.n.) vir publicus ac iuris peritus Romanus fuit.
Anno 135 a.C.n. aut antea praetor erat, anno 132 a.C.n. consul electus una cum Publio Popillio Laenate collega eos, qui Tiberii Sempronii Gracchi fautores fuerant, persequebatur[1]. Deinde proconsul Siciliam post seditionem servorum suppressam "Lege Rupilia" reformavit[2]. Aegre tulit quod frater consulatum adeptus non erat atque paulo post mortuus est[3].
Antecessores: Lucius Calpurnius Piso Frugi et Publius Mucius Scaevola |
Consul 132 a.C.n. cum Publio Popillio Laenate |
Successores: Lucius Valerius Flaccus et Publius Licinius Crassus Dives Mucianus |