Exemplar arboreum linguisticae historicae. Protolinguae in nodis (locis ramificationis) 15, 6, 20, et 7 stant.

Protolingua est lingua primordia stemmatis familiae linguarum ratione historico-comparativa excogitati. Quae lingua coniecturalis lingua vera non est sed potius vocabulorum corpus, in quod similitudines systematicae linguarum comparatarum redactae sunt. Quam ob rem protolingua per se, cum fictio (sed utilis) linguistica sit, testimoniis caret.

Ex protolingua variae linguae notatae et testatae per mutationes in traductione temporis factas descendisse putantur. Protoindoeuropaea, Protogermanica et protouralica nota exempla protolinguarum sunt.

Nexus interni

Bibliographia