Usitatum signum de proposito procurationis.

Procuratio Progressus Operum[1] fuit maxima et assiduissima Negotii Novi procuratio Americana, quae milliones hominum quaestu carentes (plerumque viros imperitos) conduxit ut rationes operum publicorum efficerent,[2] inter quas aedificia et viae publicae construendae. Propositum Foederalis Numerus Unus, propositum minus sed clarius, musicos, artifices, scriptores, histriones, et directores conduxit in magnis artium, dramatis, mediorum, et alphabetismi propositis.[2]

Propositum viarium a procuratione perfectum.
Folium murale conductiones et actiones Propositi Artis Foederalis die 1 Novembris 1936 summatim describit.

Paene omne oppidulum in Civitatibus Foederatis novum hortum publicum, novum pontem, vel novam scholam a procuratione constructam habuit. Prima procurationis appropriatio anno 1935 fuit $4.9 billiones (circa 6.7 centesimae proventus domestici grossi eodem anno), sed operarii procurationis $13.4 billiones impendit.[3]

Summa agitatione anno 1938, quaestum tribus millionibus virorum et mulierum suppeditavit, cum iuvenibus quoque in Procuratione Iuvenum Nationali, parte separata. Harrio Hopkins duce, procuratio opera et quaestum hominbibus quaestu carentibus dedit per Magnam Depressionem Oeconomicam in Civitatibus Foederatis. Ab die 6 Maii 1935 ad 30 Iunii 1943, paene octo milliones operum suppeditavit.[4] Robert D. Leighninger affirmat:

The stated goal of public building programs was to end the depression or, at least, alleviate its worst effects. Millions of people needed subsistence incomes. Work relief was preferred over public assistance (the dole) because it maintained self-respect, reinforced the work ethic, and kept skills sharp.[5]

Propositum Foederale Numerus Unus

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae

[recensere | fontem recensere]
Folium murale procurationis de syphilide (circa 1940).
Folium murale exhibitionis Propositi Foederatis Artium ab artificibus procurationis Propositi Foederatis Artis in Instituto Historiae et Artis Albaniano.
Folium murale res gestas procurationis summatim describit.
Mulieres Hispanicae Costillae Novi Mexici stragula ex pannis texunt (1939).
Ingressio Americana in Bellum Orbis Terrarum II inopias et necessitates civitatis subito commutavit. Hi operarii procurationis tabulam geographicam monitionis impetus ex aere pro Nova Aurelia paucis diebus post impetum in Pearl Harbor cogunt.
  1. Anglice Works Progress Administration, ex anno 1939 nominata Work Projects Administration.
  2. 2.0 2.1 Eric Arnesen, ed. Encyclopedia of U.S. Labor and Working-Class History (2007), 1:1540.
  3. Jason Scott Smith, Building New Deal Liberalism: The Political Economy of Public Works, 1933–1956 (2006), 87.
  4. "WPA Archives". Colorado.gov .
  5. Leighninger, Robert D. "Cultural Infrastructure: The Legacy of New Deal Public Space." Journal of Architectural Education 49, no. 4 (1996).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Procurationem Progressus Operum spectant.